vendredi 30 avril 2010

O quanta qualia sunt illa sabbata ... (autore Abaelardo)

Wednesday, November 14, 2007 at 11:13am

O quanta qualia
sunt illa sabbata
que semper celebrat
superna curia;
que fessis requies,
que merces fortibus,
cum erit omnia
Deus in omnibus.

Vere Iherusalem
illic est civitas
cuius pax jugis est
summa jucunditas,
ubi non prevenit
rem desiderium
nec desiderio
minus est premium.

Quis rex, que curia,
quale palatium,
que pax, que requies,
quod illud gaudium,
huius participes
exponant glorie,
si, quantum sentiunt,
possint exprimere?

Nostrum est interim
mentem erigere
et totis patriam
votis appetere,
et ad Iherusalem
a Babilonia
post longa regredi
tandem exilia.

Illic molestiis
finitis omnibus,
securi cantica
Syon cantabimus,
et juges gratias
de donis gratie
beata referet
plebs tibi, Domine.

Illic ex sabbato
succedet sabbatum:
perpes letitia
sabbatizantium,
nec ineffabiles
cessabunt jubili,
quos decantabimus
et nos et angeli.

Perenni Domino
perpes sit gloria,
ex quo sunt, per quem sunt,
in quo sunt omnia:
ex quo sunt, Pater est;
per quem sunt, Filius;
in quo sunt, Patris
et Filii Spiritus.

Amen.

(Abélard)

Aucun commentaire:

Enregistrer un commentaire